Fabellae Latinae Capitulum XXIV
Fīlius mercātōris
Mīciō est mercātor quī Ōstiae prope portum habitat. Vir dīves est, quī mercēs suās, quae ex terrīs aliēnīs advehuntur, magnō pretiō in Italiā vēndit. Fīlius Mīciōnis, cui nōmen est Marīnus, iam adulēscēns est septendecim annōrum. Marīnus puer apud magistrum suum optimus discipulus erat, quī nōn modo litterās et numerōs bene discēbat, sed etiam ipse per sē librōs legēbat.
Mercātor sīc fīliō suō loquitur: “Ab hōc annō puer nōn es, Marīne. Volō tēcum loquī dē tempore futūrō. Vīsne mercātor esse ut pater tuus? an nauta?”
Marīnus respondet: “Ego nec mercātor nec nauta esse volō, nam nōn sōlum nautae, sed etiam mercātōrēs nāvigāre dēbent, ac multae nāvēs cum mercibus in flūctūs merguntur. Tempestātēs et mare turbidum metuō. Sed nōlō domī manēre. In Graeciam ībō, quia litterās Graecās ac linguam Graecam discere volō. Doctus erō ut magister meus, nec sōlum librōs Latīnōs, sed etiam librōs Graecōs legam. In Graeciā virōs doctōs audīre poterō ac multās rēs ab optimīs magistrīs discere. Vīsne mē tēcum in Graeciam dūcere?”
Verba fīliī patrem nōn dēlectant, nam is putābat fīlium suum velle mercātōrem esse. Nec tamen adulēscentem tam prūdentem domī tenēre vult, itaque fīliō “Gaudeō” inquit “quod vīs mēcum in Graeciam īre, quamquam mercātor esse nōn vīs. Bene intellegō tē, ut adulēscentem prūdentem, plūra discere velle in Graeciā apud magistrōs doctissimōs. Sed nāvigāre necesse est, sī in Graeciam īre volumus, et tū dīcis ‘tē mare metuere neque nāvigāre velle’!”
Marīnus: “Sī bonam nāvem et gubernātōrem prūdentem habēbimus ac ventum secundum, sine metū tēcum nāvigābō, pater.”
Septimō diē post hoc colloquium, ventō secundō atque caelō serēnō, Mīciō cum Marīnō fīliō proficīscitur. In portū Ōstiēnsī fīlius mātrem suam complectitur et ōsculātur. “Valē, māter mea!” inquit, et māter lacrimam dētergēns “Ō Marīne! Vīve valēque!” Tum fīlius cum patre nāvem cōnscendit.
Vēla ventō implentur et nāvis plēnīs vēlīs ē portū ēgreditur.