Fabellae Latinae Capitulum XXIII
Dē novō īnfante
Aemilia, quae iam duōs fīliōs et ūnam fīliam habet, novum īnfantem exspectat. Illa alteram fīliam habēre vult, sed marītus eius Iūlius magis gaudēbit sī fīlium habēbit, quamquam dīcit ‘sē velle fīliam habēre.’
Herī Iūlius nesciēbat uxōrem suam novum īnfantem exspectāre, quamquam vidēbat eam minus gracilem esse. Nunc autem intellegit Aemiliam nōn propter cibum crassiōrem fierī!
Iūlia parentēs dē ‘alterā fīliā’ loquentēs audit, atque ita scit dē novō īnfante. Neque vērō gaudet Iūlia, nam sōla vult tōtum amōrem parentum sibi habēre! Verba Aemiliae dē parvulā sorōre quae aequē amābitur eam nōn satis cōnsōlantur.
Mārcus et Quīntus dē īnfante quī exspectātur nesciunt. Iūlia autem dē hāc rē tacēre nōn potest. Frātrēs vocat et iīs “Audīte!” inquit, “Mox ego nōn erō sōla puella cum duōbus puerīs. Post paucōs mēnsēs mihi soror erit.”
Puerī statim ad mātrem adeunt eamque interrogant: “Estne vērum quod dīcit Iūlia? Sorōremne habēbimus?”
Aemilia: “Certē novum īnfantem habēbō, sed fīliumne an fīliam, nēmō scit. Vōsne frātrem an sorōrem habēre vultis? Nōnne laetābiminī sī alteram sorōrem habēbitis?”
Mārcus: “Ego parvulīs īnfantibus nōn dēlector. Semper in cūnīs iacent, mēcum lūdere nōn possunt, nihil dīcunt, sed magnā vōce vāgiunt!”
Aemilia: “Nōlī ita loquī, Mārce! Ante octō annōs tū ipse in cūnīs iacēbās ac vāgiēbās nec cum aliīs puerīs lūdere poterās.”
Quīntus: “Ego nōn frātrem, sed sorōrem volō, etiam sī fīlia illa parvula sōla ā mātre cūrābitur, nōs līberī māiōrēs nōn cūrābimur!”
Aemilia: “Vōs omnēs bene cūrābiminī, etiam sī fīliolam habēbō. Nōlīte timēre!”