Fabellae Latinae Capitulum XVII
Puer aeger et medicus
Hodiē māne Mārcus dīcit ‘sē ē lectō surgere nōn posse nec lūdum petere.’
“Cūr surgere nōn potes?” interrogat Dāvus.
“Surgere nōn possum” respondet Mārcus, “quia aegrōtō. Caput mihi dolet.” Hoc dīcēns puer oculōs claudit et tergum ad Dāvum vertit.
Dāvus Iūlium, patrem Mārcī, vocat: “Venī, domine, et aspice tuum Mārcum fīlium, quī dīcit ‘sē aegrōtāre’!”
Iūlius intrat et spectat fīlium in lectō iacentem.
Mārcus sē vertit et faciem dolentem ostendit; manum ad frontem appōnit et “Aegrōtō, pater” inquit, “Ei, ei! quam dolet caput! Surgere nōn possum.”
“Sī aegrōtās” inquit Iūlius, “necesse est medicum vocāre. Is tē sānāre potest.”
Iūlius statim servum iubet Tūsculum īre atque medicum arcessere.
Post hōram servus cum medicō ad vīllam Iūliī redit. Medicus Mārcum linguam ostendere iubet, et linguam eius rubram esse videt. Tum oculōs et aurēs eius spectat et frontem eius tangit: nec nimis calida nec nimis frīgida est frōns. Deinde medicus manum super pectus puerī impōnit et eum bene spīrāre atque cor eius bene palpitāre sentit; puer pulmōnēs bonōs et cor bonum habet.”
“Quid tibi dolet?” interrogat medicus.
“Caput et venter dolet” respondet Mārcus.
Tum medicus “Ergō” inquit “corpus tuum nimis plēnum est sanguinis. Necesse est vēnam aperīre. Ecce culter meus.” Medicus puerō cultrum suum ostendit.
Cultrum medicī vidēns Mārcus “Iam nōn tam male mē habeō” inquit, “Satis bene mē valēre sentiō. Caput iam nōn dolet neque mē ventrem malum habēre putō.”
Rīdet medicus. At pater īrātus iubet fīlium suum statim ē lectō surgere atque lūdum petere!