Fabellae Latinae Capitulum XIV
Puer armātus
Avunculus Mārcī, cui nōmen est Aemilius, in Germāniā mīlitat. Illīc exercitus Rōmānus fīnēs imperiī Rōmānī ā Germānīs dēfendit. Castra exercitūs mīlle passūs ā flūmine Rhēnō sunt in magnā silvā, ubi hostēs sē occultant. Mīlitēs Rōmānī impetum Germānōrum ex- spectant, neque hostēs barbarōs timent. Rōmānī enim bona arma habent atque circum castra fossa et vāllum altum est. Germānī castra Rōmāna expugnāre nōn possunt.
Mārcus Aemilium mīlitem fortem esse putat. Puer ipse mīlitāre vult ut avunculus suus, neque arma habet Mārcus, et Iūlius dīcit ‘nūllōs puerōs mīlitāre aut arma ferre posse.’
Quid igitur facit Mārcus? Arcum facit ex rāmō et līneā; etiam sagittās facit ex rāmīs tenuibus.
Dum Mārcus arcum facit, Iūlia in hortō lūdit cum cane suā Margarītā. Sub arbore puella rāmum reperit. Iūlia canī rāmum ostendit: “Ecce rāmus, Margarīta! Quaere eum!” rāmumque procul ā cane iacit. Canis rāmum quaerit, reperit, ad Iūliam portat. Canis rāmum ante pedēs Iūliae pōnit et caudam movet.
Mārcus frātrem suum vocat atque eī arcum suum novum ostendit: “Ecce arcus meus, Quīnte. Iam mīles fortis est frāter tuus!”
Quīntus: “Mīles Rōmānus gladiō et pīlō armātus est, nōn arcū et sagittīs. Ea arma sunt Hispānōrum et Gallōrum quī in exercitū Rōmānō mīlitant.”
Mārcus: “Sed exercituī necesse est arcūs et sagittās habēre, neque enim pīla gravia procul iacī possunt. Sagittae procul volant quia levēs sunt.”
Mārcus sagittam sūmit et in arcū pōnit. Ecce sagitta ex arcū iacitur et in hortō prope Iūliam ad terram cadit. Iūlia perterrita sagittam prope caput suum volāre sentit – sagitta aurem eius tangit!
Syra, quae cum Iūliā in hortō est, sagittam prope Iūliam volāre videt atque īrāta ad Mārcum currit. Mārcus, quī Syram accurrere videt, arcum ad terram iacit atque fugit. Syra arcum Mārcī manū capit eumque procul ex hortō iacit. Mārcus trīstis arcum suum volāre aspicit.
Canis quoque arcum volāre videt. Canis etiam illum rāmum quaerit ac reperit, neque eum ad Mārcum portat.
Quīntus rīdet, quod ‘mīlitem fortem’ sine armīs fugere videt!