Fabellae Latinae Capitulum XI
Tabernae Iūliī
Iūlius est vir pecūniōsus quī magnam vīllam habet prope Tūsculum oppidum. Iūlius etiam tabernās habet in oppidō.
Grūmiō est tabernārius quī Tūsculī pānem vēndit. Quī ipsī pānem suum facere nōn possunt pānem ā Grūmiōne emunt. Hōc modō ille pecūniam facit. Sed taberna ubi Grūmiō pānem vēndit nōn Grūmiōnis, sed Iūliī est. Iūlius est dominus Grūmiōnis et tabernae eius. Ergō Grūmiōnī necesse est pecūniam Iūliō dare. Iūlius ā tabernāriō suō pecūniam accipit.
Iūlius cum servīs Ursō et Dāvō Tūsculum it. Dominus equō vehitur, servī nōn equīs sed asinīs vehuntur. Grūmiō nōn sine timōre dominum venīre videt.
Iūlius ante tabernam Grūmiōnis cōnsistit eumque salūtat: “Salvē, Grūmiō!” et ab eō salūtātur: “Salvē, domine!”
Grūmiō parvā vōce Ursum interrogat: “Cūr dominus Tūsculum venit?”
Ursus respondet: “Dominus ad tabernāriōs suōs adit quia pecūniam accipere vult.”
Rīdet Ursus. Grūmiō nōn rīdet: is verbīs Ursī nōn dēlectātur.
Grūmiō Iūliō pānem ostendit: “Ecce pānis meus bonus.”
Iūlius: “Quī pānem bonum vēndit magnam pecūniam facit.”
Grūmiō: “Sed multī aliī sunt tabernāriī quī pānem vēndunt. Ergō necesse est pānem parvō pretiō vēndere. Nēmō quī pānem vēndit magnam pecūniam facit.”
Iūlius: “Mea est haec taberna: necesse est pecūniam dominō tabernae dare. Centum sēstertiōs dā!”
Grūmiō: “Centum sēstertiōs! Tanta pecūnia apud mē in hāc tabernā nōn reperītur.”
Grūmiō Iūliō ostendit sacculum suum, quī neque plēnus neque vacuus est.
Iūlius: “Quot sēstertiī īnsunt in sacculō tuō?”
Grūmiō nummōs numerat: “Ūnus, duo, trēs, quattuor, quīnque… nōnāgintā; ecce nōnāgintā sēstertiī īnsunt.”
Iūlius (īrātus): “Nōn satis est!”—sed pecūniam sūmit et in sacculō suō pōnit.
Iam sacculus Grūmiōnis vacuus est—sed in cubiculō sub lectō suō Grūmiō nōn parvam pecūniam occultat!
Iūlius rūrsus in equum ascendit et ā tabernā Grūmiōnis it ad aliam tabernam suam, quae est in viā ubi multī hominēs pecūniōsī habitant. Tabernārius est Eumolpus, neque is pānem, sed gemmās vēndit. Quī gemmās vēndit magnam pecūniam facere potest. Ergō Iūlius ā tabernāriō suō Eumolpō magnam pecūniam accipere vult.