Fabellae Latinae Capitulum V
Liber novus
Cornēlius est dominus Rōmānus, quī in oppidō Tūsculō habitat. Cornēlius duōs līberōs habet, Sextum fīlium et Cornēliam fīliam, et decem tantum servōs. Paucī sunt servī Cornēliī, quia Cornēlius nōn magnam pecūniam habet. Neque magnam vīllam habet Cornēlius, sed multōs librōs Latīnōs et Graecōs habet. Cornēlius est dominus quī librōs et litterās amat. Bonī et pulchrī librī eum dēlectant. Etiam Sextus, fīlius Cornēliī, librōs et litterās amat.
Cornēlius suum Libanum servum vocat: “Venī, Libane!”
Libanus venit et dominum salūtat: “Salvē, domine! Ecce, servus tuus adest.”
Cornēlius salūtat servum suum: “Salvē, Libane! Tacē et audī!”
Servus tacet et audit.
Cornēlius eum interrogat: “Ubi est liber meus novus? Cūr hīc in mēnsā nōn est?”
Libanus tacet neque respondet.
Cornēlius imperat: “Respondē, serve!”
Libanus: “Nōn mē, sed fīlium tuum interrogā!”
Cornēlius: “Quid?”
Libanus: “Liber tuus novus est in cubiculō Sextī. Is habet librum tuum.”
Cornēlius: “Quid agit puer cum librō meō?”
In cubiculō suō Sextus habet librum Cornēliī novum. Titulus librī est grammatica latina.
Sextus Cornēliam vocat: “Venī, Cornēlia! Ecce liber novus. Titulus eius est grammatica latina. In librō multa capitula sunt. Titulus capitulī prīmī est litterae et syllabae. Ecce litterae Latīnae in pāginā prīmā: a, b, c, d, e, cēterae. Iam respondē, Cornēlia: quot litterae sunt in vocābulō latina?”
Cornēlia litterās numerat: “Ūna, duae, trēs, quattuor, quīnque, sex. In vocābulō latina sunt sex litterae: l, a, t, i, n, a.”
Sextus: “Et quot syllabae?”
Cornēlia: “Trēs: syllaba prīma la, secunda ti, tertia na.”
Sextus rūrsus eam interrogat: “Vocābulum grammatica quot litterās habet?”
Cornēlia litterās numerat et respondet: “Decem.”
Sextus: “Et quot syllabās?”
Cornēlia: “gram-ma-ti-ca: quattuor syllabās habet.”
Cornēlius fīlium suum vocat: “Sexte, venī!”
Sextus pāret: ex cubiculō venit cum librō Cornēliī.
Pater īrātus fīlium interrogat: “Estne liber meus novus in cubiculō tuō?”
Sextus librum in mēnsā pōnit: “Nōn est in cubiculō meō. Ecce liber tuus in mēnsā tuā!”
Iam Cornēlius rīdet neque īrātus est. Pater, quem librī et litterae dēlectant, laetus est quia etiam fīlius librōs et litterās amat.